Athenienses copias ex urbe eduxerunt, loco idoneo castra posuerunt. Postridie, Miltiadis iussu, sub montis radicibus aciem in regione non aperta instruxerunt, ut proelium committerent. Cum apud Marathona multis locis rarae essent arbores, alibi densae, cumque altitudo montium Athenienses copias tegeret, tractus arborum impediebat equitatum hostium. Datis, etsi loco non aequo, copias instruxit, quoniam proelium ante Lacedaemoniorum adventum desiderabant; deinde in certamen descendit. Athenienses virtute Persas superaverunt, quod decemplicem hostium numerum profligaverunt. Persae, territi, non castra sed naves petiverunt. Mirabilis pugna fuit, quia exigua manus tantum exercitum prostravit. I Galli. Cum Galli, gens bellicosa, Alpes superassent, magnam Italiae partem ferro ignique vastabant. Postquam Romanorum exercitum ad Alliam fluvium fugaverunt, agros vastantes, urbi Romae appropinquaverunt. Romani uxores et liberos in Capitolium, arcem Romae, portaverunt; senes autem, de salute patriae desperantes, aequo animo adventum hostium in foro expectabant. Galli, cum in urbem intravissent, omnes senes necaverunt, urbem cremaverunt, Capitolium oppugnaverunt. Obscura nocte Galli Capitolium expugnavissent, nisi anserum clamor Manlium, virum fortem ac strenuum, e somno excitavisset. Cum Manlius statim socios ad arma vocavisset, Capitolium servavit. Iure igitur Romani Manlii nomen celebraverunt; nam cives grati Capitolinum appellaverunt Manlium.